Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 45

Invenit Philippus,etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes.Quem scripsit Moyses.Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui praenuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.
(* Traductions européennes)